echecs16.info Theory SFANTA SCRIPTURA PDF

SFANTA SCRIPTURA PDF

Monday, September 30, 2019 admin Comments(0)

Biblia Ortodoxa Sfanta Scriptura Vechiul Testament breathe out using breath create new,bread jam frances read level russell,bride wore size 12 cabot meg. Biblia Ortodoxa Sfanta Scriptura Noul Testament - [FREE] BIBLIA Of Ifa Volume 6Exam 70 Exams KeyDc Pandey Physics Pdf Download. biserica ortodoxa romana - invatatura ortodoxa - sfanta scriptura a scriptura cuprinde, in vechiul testament, urmatoarele carti: facerea, iesirea.


Author:STEFANIA QUELLA
Language:English, Spanish, Indonesian
Country:China
Genre:Environment
Pages:639
Published (Last):28.08.2015
ISBN:791-6-43962-267-5
ePub File Size:15.62 MB
PDF File Size:10.54 MB
Distribution:Free* [*Register to download]
Downloads:35225
Uploaded by: ROMAN

Biblia Ortodoxa Sfanta Scriptura Vechiul Testament rand mcnally co.s neuer familienatlas welt chicago,rand mcnally world atlas family edition,range. Biblia Ortodoxa Sfanta Scriptura Vechiul Testament constitutive relation in high very high strain rates,constructivist leader author linda lambert jul biblia ortodoxa pdf biblia ortodoxa en espanol biblia ortodoxa romana dogmatica, liturgica si canonica). a. sfanta scriptura cuprinde.

This study is a linguistic analysis of the twelve precious stones that appear on the breastplate of the High Priest, in the Old Testament, the Exodus episode. The research on the biblical language arouses interest because it contains old Romanian terms, which are sometimes ignored in the modern dictionaries. Romanian translations of the Holy Bible were consistently related to the Septuagint and Vulgate, but there were also influences from the modern translations in Hungarian, German, Modern Greek, Italian, French, Russian and English, which contributed to the slow modernization of the Romanian biblical vocabulary. The research of religious language in Romanian biblical translations is an ongoing process, especially due to the reprint in the recent years of some Bible variants extremely important for the evolution of the Romanian language in general: the New Testament from Balgrad , the Psaltir from Balgrad , the version of the Old Testament attributed to Daniil Andrean Panoneanul c. We have attempted a broad view of the respective terms, the impact of the translation sources and the pressure of contemporary Romanian. We have concluded that as regards the terminology for gems, the Greek and Latin sources the Septuaginta, the Vulgate, respectively are more important than the Slavic sources and they combine with the Old Testament sources in the modern languages, permanently making the Biblical lexis new. The priestly breastplate is an item of apparel of the High Priest in the Old Testament.

In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes, ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus.

Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat, inprobos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur, et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte. Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.

Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit, regere animas et multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus; et secundum unuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat.

Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam. Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de aliis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, et cum de monitionibus suis emendationem aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus.

Et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat. Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere. In omnibus igitur omnes magistram sequentur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem. Deinde proximum tamquam seipsum. Deinde non occidere. Non adulterare. Non facere futum. Non concupiscere. Non falsum testimonium dicere. Honorare omnes homines.

Et quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat. Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum. Corpus castigare. Delicias non amplecti. Ieiunium amare. Pauperes recreare. Nudum vestire. Infirmum visitare. Mortuum sepelire. In tribulatione subvenire. Dolentem consolari. Iram non perficere. Dolum in corde non tenere. Pacem falsam non dare. Caritatem non derelinquere. Non iurare ne forte periuret.

Veritatem ex corde et ore proferre. Malum pro malo non reddere. Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre. Inimicos diligere. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. Persecutionem pro iustitia sustinere. Non esse superbum.

Non vinolentum. Non multum edacem. Non somnulentum. Non pigrum. Non murmuriosum.

Non detractorem. Spem suam Deo committere. Bonum aliquid in se cum viderit, Deo adplicet, non sibi. Malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet. Diem iudicii timere. Gehennam expavescere. Mortem cotidie ante oculos suspectam habere.

In omni loco Deum se respicere pro certo scire. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum adlidere et seniori spiritali patefacere. Os suum a malo vel pravo eloquio custodire. Multum loqui non amare. Verba vana aut risui apta non loqui. Risum multum aut excussum non amare. Lectiones sanctas libenter audire. Orationi frequenter incumbere.

De ipsis malis de cetero emendare. Desideria carnis non efficere. Voluntatem propriam odire. Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur.

Castitatem amare. Nullum odire. Zelum non habere. Invidiam non exercere. Contentionem non amare. Elationem fugere. Et seniores venerare. Iuniores diligere. In Christi amore pro inimicis orare. Cum discordante ante solis occasum in pacem redire. Et de Dei misericordia numquam desperare. Caput 5: De oboedentia Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. De quibus Dominus dicit: Obauditu auris oboedivit mihi.

Et item dicit doctoribus: Qui vos audit me audit. Sine dubio hii tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me. Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore, sed etiam in corde si murmuraverit, etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo, qui cor eius respicit murmurantem. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam, immo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.

Caput 6: De taciturnitate Faciamus quod ait Propheta: Dixi: custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis. Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet tacere, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari.

Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum convenit. Caput 7: De humilitate Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Quod se cavere Propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.

Sed quid, si non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam, sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam suam. Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intelligitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea.

Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit Scriptura nobis: Et a voluntatibus tuis avertere. Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis.

Scriptura pdf sfanta

Cavendum ergo ideo malum desiderium, quia mors secus introitum dilectationis posita est. Secundus humilitatis gradus est, si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere, sed vocem illam Domini factis imitemur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit. Item dicit Scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam. Tertius humilitatis gradus est, ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: Factus oboediens usque ad mortem.

Quartus humulitatis gradus est, si in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet inrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam amplectatur et sustinens non lassescat vel discedat, dicente Scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum. Et item alio loco Scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro. Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Inposuisti homines super capita nostra.

Quintus humilitatis gradus est, si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celaverit suum. Hortans nos de hac re Scriptura dicens: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum. Et item Propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui. Dixi: pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Septimus humilitatis gradus est: si omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, humilians se et dicens cum Propheta: Ego autem sum vermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis.

Exaltatus sum et humiliatus et confusus. Et item: Bonum mihi quod humiliasti me, et discam mandata tua. Octavus humilitatis gradus est, si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula vel maiorum cohortatur exempla. Nonus humilitatis gradus est, si linguam ad loquendum prohibeat monachus et taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur, monstrante Scriptura quia in multoloquio non effugitur peccatum, et quia vir linguosus non dirigitur super terram.

Decimus humilitatis gradus est, si non sit facilis ac promptus in risu, qui scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam.

Undecimus humilitatis gradus est, si cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur, et non sit clamosus in voce, sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis. Et item cum Propheta: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque. Caput 8: De officiis divinis in noctibus Hiemis tempore, id est a kalendas novembres usque in Pascha, iuxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant.

Quod vero restat post Vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum aliquid indigent, meditationi inserviatur. Caput 9: Quanti psalmi dicendi sunt nocturni Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. Cum subiungendus est tertius psalmus et Gloria. Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antefana, aut certe decantandum. Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antefanas. Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur.

Duo responsoria sine Gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat Gloriam. Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi cum Alleluia canendi. Et reliqua omnia, ut dictum est, impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad Vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo. In quibus Vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis.

Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante Gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant. Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antefanas sicut anteriores, et versu.

Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus omnibus. Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant Matutinos. Quod tamen omnino caveatur ne proveniat; quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum.

Caput Quomodo matutinorum sollemnitas agatur In Matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus, sine antefana, in directum. Post quem dicatur quinquagesimus cum Alleluia. Post quem dicatur centisemus septimus decimus et sexagesimus secundus. Inde Benectiones et Laudes, lectionem de Apocalipsis una ex corde et responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et conpletum est. Caput Privatis diebus qualiter agantur matutini Diebus autem privatis Matutinorum sollemnitas ita agatur, id est, ut sexagesimus sextus psalmus sine antefana, subtrahendo modice, sicut Dominica, ut omnes occurant ad quinquagesimum, qui cum antefana dicatur.

Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: secunda feria quintus et tricesimus quintus; tertia feria quadragesimus secundus et quinquagesimus sextus; quarta feria sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; quinta feria octogesimum septimum et octogesimum nonum; sexta feria septuagesimum quintum et nonagesimum primum; sabbatorum autem centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium, qui dividatur in duas Glorias.

Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex Prophetis, sicut psallit Ecclesia romana, dicantur. Ceteris vero agendis ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo.

Caput Alleluia quibus temporibus dicatur A sanctum Pascha usque Pentecosten sine intermissione dicatur Alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. Responsoria vero numquam dicantur cum Alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten. Caput Qualiter divina opera per diem agantur Ut ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi. Nam de nocturnis Vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi.

Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Quirie eleison et missas. Tertia vero, Sexta et Nona item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem Horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Quirie eleison et missas. Si maior congregatio fuerit, cum antefanas, si vero minor, in directum psallantur. Vespertina autem sinaxis quattuor psalmis cum antefanas terminetur.

Conpletorios autem trium psalmorum dictione terminentur; qui psalmi directanei sine antefana dicendi sunt. Reliquis vero Horis, id est Tertia, Sexta vel Nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur. Et ita per singulos dies ad Primam, usque Dominica, dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane, ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos.

Et sic fit, ut ad Vigilias Dominica semper a vicesimo incipiatur. Expenso ergo psalmo centesimo ocatvo decimo duobus diebus, id est Dominico et secunda feria, tertia feria iam ad Tertiam, Sextam vel Nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. Quique psalmi semper usque Dominica per easdem Horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam.

Et ita scilicet semper Dominica a centesimo octavo decimo incipietur. Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, exceptis his qui in diversis Horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; reliqui omnes in Vespera dicendi sunt.

Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur.

Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliquia, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur. Ad Conpletorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore, et iterum: Psallite sapienter, et: In conspectu angelorum psallam tibi. Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et conpunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus.

In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore pariter surgant.

Sfânta Scripturá: Flighorn 1

Qui decani tales elegantur in quibus securus abbas partiat onera sua. Quique decani, si ex eis aliqua forte qui inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, et alter in loco eius qui dignus est subrogetur.

Caput Quomodo dormiant monachi Singuli per singula lecta dormiant. Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint, pausent. Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.

Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. Qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, usque dum satisfactione congrua veniam consequatur. Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in conloquio. Caput Qualiter debeat abbas sollicitus esse circa excommunicatos Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.

Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus: inmittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, sed, sicut ait item Apostolus: Confirmetur in eo caritas, et oretur pro eo ab omnibus.

Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem. Cuius infirmati in tantum conpassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur inponere et sic reportare ad gregem.

Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis; et iterum: Infidelis si discedit, discedat, ne una ovis morbida omnem gregem contagiet. Caput Si debeant fratres exeuntes de monasterio item recipi Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas conprobetur.

Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.

Caput De cellarario monasterii qualis sit Cellararius monasterii elegatur de congregatione sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater.

Curam gerat de omnibus. Sine iussione abbatis nihil faciat. Fratres non contristet. Si quis frater ab eo foret aliqua inrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum, quia: Qui bene ministraverit, gradum bonum sibi adquirit. Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio, quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est.

Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat neglegendum. Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antefanas. Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur.

Duo responsoria sine Gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat Gloriam. Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi cum Alleluia canendi. Et reliqua omnia, ut dictum est, impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad Vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.

In quibus Vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis.

Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante Gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant. Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antefanas sicut anteriores, et versu.

Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus omnibus.

Scriptura pdf sfanta

Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant Matutinos. Quod tamen omnino caveatur ne proveniat; quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum.

Leul Sfântului Marcu

Caput Quomodo matutinorum sollemnitas agatur In Matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus, sine antefana, in directum. Post quem dicatur quinquagesimus cum Alleluia. Post quem dicatur centisemus septimus decimus et sexagesimus secundus. Inde Benectiones et Laudes, lectionem de Apocalipsis una ex corde et responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et conpletum est.

Caput Privatis diebus qualiter agantur matutini Diebus autem privatis Matutinorum sollemnitas ita agatur, id est, ut sexagesimus sextus psalmus sine antefana, subtrahendo modice, sicut Dominica, ut omnes occurant ad quinquagesimum, qui cum antefana dicatur. Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: secunda feria quintus et tricesimus quintus; tertia feria quadragesimus secundus et quinquagesimus sextus; quarta feria sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; quinta feria octogesimum septimum et octogesimum nonum; sexta feria septuagesimum quintum et nonagesimum primum; sabbatorum autem centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium, qui dividatur in duas Glorias.

Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex Prophetis, sicut psallit Ecclesia romana, dicantur. Ceteris vero agendis ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo. Caput Alleluia quibus temporibus dicatur A sanctum Pascha usque Pentecosten sine intermissione dicatur Alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. Responsoria vero numquam dicantur cum Alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten. Caput Qualiter divina opera per diem agantur Ut ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi.

Nam de nocturnis Vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Quirie eleison et missas. Tertia vero, Sexta et Nona item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem Horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Quirie eleison et missas. Si maior congregatio fuerit, cum antefanas, si vero minor, in directum psallantur. Vespertina autem sinaxis quattuor psalmis cum antefanas terminetur.

Conpletorios autem trium psalmorum dictione terminentur; qui psalmi directanei sine antefana dicendi sunt. Reliquis vero Horis, id est Tertia, Sexta vel Nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur. Et ita per singulos dies ad Primam, usque Dominica, dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane, ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos.

Et sic fit, ut ad Vigilias Dominica semper a vicesimo incipiatur. Expenso ergo psalmo centesimo ocatvo decimo duobus diebus, id est Dominico et secunda feria, tertia feria iam ad Tertiam, Sextam vel Nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. Quique psalmi semper usque Dominica per easdem Horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam.

Et ita scilicet semper Dominica a centesimo octavo decimo incipietur. Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, exceptis his qui in diversis Horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; reliqui omnes in Vespera dicendi sunt.

Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur.

Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliquia, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur. Ad Conpletorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore, et iterum: Psallite sapienter, et: In conspectu angelorum psallam tibi.

Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et conpunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus.

Scriptura pdf sfanta

In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore pariter surgant. Qui decani tales elegantur in quibus securus abbas partiat onera sua. Quique decani, si ex eis aliqua forte qui inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, et alter in loco eius qui dignus est subrogetur.

Caput Quomodo dormiant monachi Singuli per singula lecta dormiant. Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint, pausent. Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.

Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. Qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in conloquio. Caput Qualiter debeat abbas sollicitus esse circa excommunicatos Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.

Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus: inmittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, sed, sicut ait item Apostolus: Confirmetur in eo caritas, et oretur pro eo ab omnibus.

Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem. Cuius infirmati in tantum conpassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur inponere et sic reportare ad gregem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis; et iterum: Infidelis si discedit, discedat, ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.

Caput Si debeant fratres exeuntes de monasterio item recipi Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas conprobetur.

Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari. Caput De cellarario monasterii qualis sit Cellararius monasterii elegatur de congregatione sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater.

Curam gerat de omnibus. Sine iussione abbatis nihil faciat. Fratres non contristet. Si quis frater ab eo foret aliqua inrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.

Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum, quia: Qui bene ministraverit, gradum bonum sibi adquirit. Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio, quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est. Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat neglegendum. Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum.

Fratribus constitutam annonam sine aliquo tyfo vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii, quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis.

Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa adsignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; si non emendaverit, correptioni subiaceat. Ubi non dicimus ut personarum - quod absit - acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; ubi qui minus indiget, agat Deo gratias et non contristetur, qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; et ita omnia membra erunt in pace.

Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat. Inbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; sed habeant omnes solacia, secundum modum congregationis aut positionem loci. Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur.

Ceteri sibi sub caritate invicem serviant. Egressurus de septimana, sabbato munditias faciat. Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavent. Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent. Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.

Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant. Intrantes et exeuntes ebdomadarii in oratorio mox Matutinis finitis Dominica omnium genibus provolvantur postulantes pro se orari.

Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adiuvisti me et consolatus es me. Quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus, in adiutorium meum intende, Domine, ad adiuvandum me festina, et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur. Caput De infirmis fratribus Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, quia ipse dixit: Infirmus fui, et visitastis me, et: Quod fecistis uni de his minimis, mihi fecistis.

Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi serviri, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior mercis adquiritur.

Ergo cura maxima sit abbati, ne aliquam neglegentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus. Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur, sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. Sed et carnium esus infirmis omnimo debilibus pro reparatione concedatur; at ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant.

Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi; et ipsum respicit quidquid a discipulis delinquitur. Caput De ebdomadario lectore Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota ebdomada dominica ingrediatur.

Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis. Et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. Et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.

Et summum fiat silentium, ut nullus musitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. Si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce. Frater autem lector ebdomadarius accipiat mixtum, priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave si ei ieiunium sustinere. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis.

Caput De mensura potus Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. Tamen infirmorum contuentes inbecillitatem, credimus eminam vini per singulos sufficere per diem. Licet legamus: Vinum omnimo monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltim vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, quia: Vinum apostatare facit etiam sapientes.

Ubi autem necessitas loci exposcit, ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent, hoc ante omnia admonentes, ut absque murmurationibus sint.

Caput Quibus horis oportet reficere fratres A sancto Pascha usque Pentecosten ad sextam reficiant fratres et sera cenent. In quadragesima vero usque in Pascha ad vesperam reficiant.

Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur, ut luce fiant omnia. Caput Ut post conpletorium nemo loquatur Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis.

Si autem ieiunii dies fuerit, dicta Vespera, parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, omnibus in unum occurentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in adsignato sibi commisso fuit occupatus, omnes ergo in unum positi conpleant, et exeuntes a Conpletoriis nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.

Quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat. Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; nam si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio maligno; sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.

Caput De his qui excommunicantur quomodo satisfaciant Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua Opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, nisi tantum posito in terra capite, status pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus.

Et hoc tamdiu faciat, usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse. Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis, deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso. Et omnibus Horis, dum perconpletur opus Dei, proiciat se in terra in loco qua stat. Et sic satisfaciat, usque dum ei iubeat iterum abbas, ut quiescat iam ab hac satisfactione.

biblia ortodoxa romana pdf printer - PDF Files

Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis. Infantes autem pro tali culpa vapulent.

Caput De his qui in aliis quibuslibet rebus delinquunt Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque loco, aliquid deliquerit, aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubiubi, et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum, dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi.

Caput De significanda hora operis Dei Nuntianda hora operis Dei dies noctisque sit cura abbatis; aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis conpetentibus conpleantur. Psalmos autem vel antefanas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit inponant. Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: id est: ut a Pascha usque kalendas octobres a mane exeuntes a prima usque hora pene quarta laborent quod necessarium fuerit.

Ab hora autem quarta usque hora qua Sextam agent, lectioni vacent. Post Sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat, ut alium non inquietet. Et agatur Nonam temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad Vesperam.

Si autem necessitas locis aut paupertas exegerit, ut ad fruges recollegendas per se occupentur, non contristentur. Quia tunc vere monachi sunt, si labore manuum suarum vivunt, sicut et Patres nostri et Apostoli.

Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes. Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis. Ante omnia sane seputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit.

Hic tallis si - quod absit - repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. Neque frater ad fratrem ingatur horis inconpetentibus. Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis deputati sunt.

Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit, ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet. Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur, ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effungentur. Quorum inbecillitas ab abbate consideranda est. Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.

Caput De fratribus qui longe ab oratorio laborant aut in via sunt Fratres qui omnimo longe sunt in labore et non possunt occurrere hora conpetenti ad oratorium - et abbas hoc perpendet quia ita est - agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua. Quod si aliter fecerit, excommunicetur. Caput De oratorio monasterii Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare, non inpediatur alterius inprobitate.

Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur. Caput De hospitibus suscipiendis Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospis fui et suscepistis me.

Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis. Ut ergo nuntiatus fuerit hospis, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis; et primitus orent pariter, et sic sibi societur in pace. In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus: inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et suscipitur.

Suscepti autem hospites ducantur ad orationem, et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. Aquam in manibus abbas hospitibus det; pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; quibus lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit honorem. Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietentur fratres. In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene impleant.

Quibus, ut indigent, solacia administrentur, ut absque murmuratione serviant, et iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi eis imperatur in opera.

Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista consideratio, ut quando indigent solacia adcommodentur eis, et iterum quando vacant oboediant imperatis. Item et cellam hospitum habeat adsignatam frater cuius animam timor Dei possidet; ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus administretur. Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari, et non contristetur frater, cui forte directum fuerat, ut non detur occasio diabulo.

De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius conparari possit. Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata. Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res; iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet.

Et pedules et quodcumque est vetere reddant, dum accipiunt novum. Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena et capitale. A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia: Dabatur singulis prout cuique opus erat. Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malam voluntatem invidentium. In omnibus tamen iudiciis Dei retributionem cogitet.

Caput De mensa abbatis Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. Seniorem tamen unum aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam.

Caput De artificibus monasterii Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. Caput De disciplina suscipiendorum fratrum Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur ingressus, sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt.

Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant. Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnimo curiose intendat. Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia.

Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula. Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia, coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem inridit.

Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat. Quam dum inposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab expectatione mea. Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes: Gloria Patri. Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo; et iam ex illa die in congregatione reputetur.

Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.

Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est, et induatur rebus monasterii. Illa autem vestimenta quibus exutus est reponatur in vestiario conservanda, ut si aliquando suadenti diabulo consenserit ut egrediatur de monasterio - quod absit - tunc exutus rebus monasterii proiciatur.